- ACRON
- I.ACRONCeninensium Rex, quem ob raptus Virginum Sabinarum Romulus singulari certamine vicit, teloque traiecit, et spolia cius opima, i. e. exuvias eruentas, Iovi Feretrio dicavit, Plut, in Rom. Etenim, inquit, Ferire apud Romanos erat Vulner are sagittis. De hoc Acrone vide Propert. l. 4. Eleg. 11 cuius citulus, quare Iuppiter Feretrius dictus? Ab eo enim dicitur Ceninus.Tempore quo portas Ceninum Acrona petentem,Victor in eversum cuspide fundis equum.Item Herculeus, vel quia oriundus ab Hercule, vel quia Ceninenses Hereulem colebant: vel quia fortis, et bellicosus ut Hercules. Ibidem:Acron herculeus, Ceninâ ductor ab arce,Roma tuis quondam finibus horror erat.Vide Dion. Halicarnalss. et Plut. in Romula.II.ACRONMedicus Agrigeatinus, Athenis una cum Empedocle philosophatus est, antiquior Hippocrate. Scripsit linguâ Doricâ, de Medicina librum. In Sicilia Empiricem â Dogmatica separavit primus, Galen w. meth et Plin. l. 29. c. 1. Pestilentiâ Athenis grassante, affectis opem tulit salutarem, accensis in proximo ignibus. Plut. in Iside, ex Suida. Acron, etiam nobilis Grammticus, qui Horatium enarravit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.